SACRA PAGINA

§ Liber Psalmorum 95

Vetus Testamentum

1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.

2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.

3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.

4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.

5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.

6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

7 Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem;

8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;

9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;

10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate.

11 Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;

12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.