SACRA PAGINA

§ Liber Psalmorum 140

Vetus Testamentum

1 Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te.

2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.

4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.

5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:

6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.

7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.

9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.