SACRA PAGINA

§ Liber Job 23

Vetus Testamentum

1 Respondens autem Job, ait:

2 Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.

3 Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus?

4 Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:

5 ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.

6 Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.

7 Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.

8 Si ad orientem iero, non apparet; si ad occidentem, non intelligam eum.

9 Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

11 Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

12 A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

13 Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus: et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.

14 Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.

15 Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.

16 Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.

17 Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.